SURSEJUM

SURSEJUM
SURSEJUM
vulgo SURSEE, oppid. Helvetiae, 1. a Sempaco milliar. in Lucernatum clientela, ad egressum fluvii Sur e lacu Sempacensi, qui ab oppido Surseio quoque nomen trahens, a Meridie Septentrionem versus porrigitur. Habet proprium consilium quod causas tam civiles quam criminales indicat: cuius princeps der Schultheyss Surseii Lucernatibus iureiurando se obstringit: Olim sub Nobilibus cognominibus dein ad Habspurgicos pervenit, quibus praeliô Sempacensi fidam navavit operam. Arx prope oppid. ab Helvetiis capta A. C. 1388. ipsum dein a Lucernatibus occupatum, A. C. 1415. iisque ab Imperatore concessum est: oppignoratum postea a Sigismundo Imperatore Tigurinis cum Bada, Mellinga et Bremogarto, mansit nihilominus Lucernatibus ab illo tempore, Stumpf. de Argovia l. 7. c. 35.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”